Hľadaný výraz: 2Mach 15,25-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis admovebant; 26 hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus. 27 Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati. 28 Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis; 29 facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30 Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri.

1

mail   print   facebook   twitter